- PATER Patratus
- PATER Patratusvocatus est ex Fecialibus unus, is nempe cui Pater et cut filii erant: Habebatur is maximus, appellatusque in Plutarcho videtur, vel quod et liberi revereantur ac timeant suosgenitores: vel quod sint persecti, ut ipsum nomen sonat: Patratum enim esse, vel quasi perfectum et absolutum; perfectrorem autem esse, qui vivô Patre Pater esset: vel quod iureiurandi et pacis praesidem oporteat simul prorsum et retrorsum videri, id praestare vero maxime eum passe, qui et filium habeat, de quo consultet, et Patram quî cum deliberet. Vide Rosin. saepius laudatum l. 3. c. 11. et l: 10. c. 1. ubi Feciale, res repetitum ad hostes misso, sed sine successu reversô, Regem his ferme verbis Patres confulere solitum fuisse, refert: Quarum rerum litium, causarum condixit Pater Patratus Pop. Romani Qutritium Patri Patrato Latinorum, hominibusque priscis Latinis, quas res nec dederunt, nec solverunt, nec fecerunt, quas res dari, fieri, solvi oportuit, dic, inquit ei, quem primum sententiam rogabat, quid censes? Cap. itidem seq. ubi ritum Romanum foederis cum aliquo populo feriendi, ex Liv. l. 1. c. 24. exponens, ait: Fecialis Regem Tullum rogavit. Iubes ne me Rex cum Patre patrato Pop. Romani foedus ferire etc. E quibus patet, magnae auctoritatis sive in bello indicendo, sive in foedere feriendo Patris Patrati fuisse: Et quidem codem locô Livius aliam Patris Patrati orationem suggerit, inquiens: Ferialis erat M. Valerius. is Patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbenâ caput capillosque tangens (ubi Paterpatratus ad iusiurandum seu sanciendum sit) foedus dein longâ verborum serie exponens. Vide quoquo supra in voce Faecialit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.